Rex Omnibus, ad quos &c., Salutem. Sciatis quod, Cum
alias, de nostra speciali, per Literas nostras Patentes, Concesserimus, dilecto
et fideli nostro, Bernardo Angevin, uni Consiliariorum nostrorum in Ducatu
nostro Aquitaniae, ac Haeredibus suis imperpetuum Castra Terras & Dominia
de Roasan, de Puyols, & de Blasimount, in Patria nostra & in Dioecesi
in Basadoiz cum Pertinentiis & Dependentiis suis quibuscumque, prout in
Literis nostris plenius continetur, Et sit ita quod in dictis Patria nostra
& Dioecesi est talis Consuetudo, quod, Decendente aliquo notabili Domino,
post ejus Decessum omnes Filii ejus & Filiae, de corpore suo in legitimo
Matrimonio descendentes, omnia Bona Paternalia & Maternalia inter eos per
aequales Portiones habent & debent Dividere & Partiri, Occasione cujus
Consuetudinis plura Notabilia Hospitia & alia eorumdem Patriae nostrae
& Diocesis, de quibus Progenitores nostril Servitium & Homagium
perantea habere solebant, jam ad Destructionem & Ruinam devenerunt, sic
quod nulla fit ibi Habitatio, & consimiliter de praedictis Castris Terris
& Dominiis evenire posset in futurum, quod, si eveniret, & per nos de
Remedio congruo in hac parte provisum non fuerit, cederet in nostri &
Successorum nostrorum grave Dampnum & Praejudicium, ut certitudinaliter
informamur, Nos, consideratione Praesmissorum & in Conservationem
Castrorum, Terrarum, & Dominiorum praedictorum & praesertim in
Recompensationem bonorum & notabilium Servitiorum quae praedictus Bernardus
Nobis tam in Guerris nostris quam aliter inpedit, de Gratia nostra specialis
denuo Concessimus, pro Nobis, & Successoribus nostris, eidem Bernardo,
& Haeredibus suis, ac de ipso causam optinentibus, imperpetuum eadem
Castra, Terras & Dominia de Roasan, Puyols, & Blasmont, cum omnibus
Pertinentiis & Dependentiis suis praedictis quibuscumque sub tali Nova
Provisione, Conditione & Ordinatione, Quod, dicta Consuetudine sive Usu non
obstante, praedictus Bernardus dicta Castra, Terras & Dominia, cum
Pertinentiis & Dependentiis suis quibuscumque, Haeredibus suis Masculis,
&, in defectu Haeredum Masculorum, Haeredibus suis Foemineis de Corpore suo
legitime procreates, ut sibi placuerit & melius videbitur ordinare, posit
Dividere & Partiri, & quod, post mortem ejudem Bernardi, Primi Filii
Haeredum suorum praedictorum, qui gradatim Castra, Terras & Dominia
praedicta tenebunt & possidebunt, quilibet in Dominio suo, juxta
Ordinationem & Dispositionem ejus Bernardi, eadem Castra, Terras, &
Dominia, absque alia Divisione seu Partitione, possidere & manutenere
debeant & possint imperpetuum, ut faciunt alii Nobiles Patriae nostrae de
Burdeloys, ad finem quod Castra, Terrae, & Dominia illa simper integra
remaneant, ac Nos & Successores nostril Servitia & Homagia, inde debita
& consueta, habere valeamus, Et ulterius, in Incrementum Honoris &
Dignitatis, ut debetur in casu tali, praefatum Bernardum, ac Procreatos suos in
legitimo Matrimonio, ac de ipso sic Procreandos & Descendentes, Nobilitamus
& Ipsos Nobiles Facimus & Creamus, ac, in signum hujusmodi Nobilitatis,
ipsis Arma hic depicta, Dedimus & Concessimus, cum Libertatibus,
Privilegiis, Immunitatibus, Juribus, & Insigniis, Hominibus, Nobilibus
debitis & consuetis. Quorum quidem Armorum Campus est de Asura, cum Leone
Ungulato et Linguato de Goules, ac cum Decem Floribus per Circuitum, vocatis
Angevines, de Argento. In cujus &c. Teste Rege apud Palatium suum Westmonasterii,
undecimo Die Martii. Per Breve de Privato Sigillo & de Data praedicta,
Auctoritate Parliamenti.
Harleian Society
Publications Volumes 76-77: A Collection of Miscellaneous Grants by Willoughby A. Littledale
(London: J. Whitehead & Son, 1925)
[Source: Fifteenth
Century Patents of Arms]
No comments:
Post a Comment